Biblio > Sources > 347

Type de textesource
TitrePoetices libri septem
AuteursScaliger, Julius Cæsar
Date de rédaction
Date de publication originale1561
Titre traduit
Auteurs de la traduction
Date de traduction
Date d'édition moderne ou de réédition
Editeur moderne
Date de reprint

, « Utrum poeta doceat mores, an actiones » (numéro VII, 3) , p. 348

Cum poema comparatum sit ad eam ciuium institutionem, quæ nos ducit ad beatitudinem : beatitudo vero nihil aliud quam perfecta sit actio : neutiquam ad mores consequendos deducet poema, sed ad facta ipsa. Recte sane. Neque vero aliter sentimus nos. Verum quod addit, paulo est incommodius : ait enim tragœdiam sine facto constare non posse, sine affectibus posse. Sic enim ἦθος interpretor mores ipsos impræsentia. Sui namque temporis tragicos poetas scripsisse fere fabulas ἤθη. Sic Zeuxin pictorem nullos in operibus suis expressisse mores ; Polygnotum fuisse optimum ἠθογραφόν. At enimuero si ἦθος est habitus ad agendum, isque a factis tragicis excludatur, erunt omnia fortuita, aut omnino temere contingentia. Nam sane Orestes semel occidit matrem : hic ἦθος nullum. Non enim suo more fecit. At suo more fecit Aegisthus : suo Polymestor, Pylades, Euclio, Pseudolus, Ballio, Dauus. Itaque non est quærendum, doceatne ἦθος poeta, an πράγμα : sed vtrum διαθεσεις, an euenta. Nam tametsi præter mores fiunt multa ; non tamen sine affectu fiunt. Hoc igitur quærendum. Soluitur autem ex iis quæ supra dicta sunt. Docet affectus poeta per actiones : vt bonos amplectamur atque imitemur ad agendum ; malos aspernemur ob abstinentium. Est igitur actio docendi modus : affectus, quem docemur ad agendum. Quare erit actio quasi exemplar, aut instrumentum in fabula ; affectus vero finis.

Dans :Zeuxis et Polygnote : action et caractères(Lien)